AUREM (per) testes attrahendi ritus

AUREM (per) testes attrahendi ritus
per AUREM testes attrahendi ritus
occurrit L. Baivarior. tit. 15. c. 2. Ille testis per aurem debet esse tracuts, quia sic habet. Lex vestra. Item tit. 16. c. 2. et. 6. In Charta, exarata ann. 35. Caroli M. in Metropoli Salisburg. Tom. III. p. 322. Coram residentibus et adstantibus multis et testes usu Baioariourm per aures ex utriusque partibus tracti. etc. Sic aures torquendi et alapas dandi mos, in L. Ripuariorum memoratur tit. 60. §. 1. Ad locum traditionis cum eodem numero pueris accedat ---- et sic eis praesentibus pretium tradat, et possessionem accipiat, et unicuique de parvulis alapas donet et torqueat auriculas, ut ei postea testimonium praebeant. Vide quoque LL. Alemann. tit. 94. E quibus discimus, olim testibus vellicatas et tractas aures et alapas inflictas, quo testimonii a se editi vel edendi memoriam servarent: quod apud priscos Romanos in usu fuisse legimus. Qui enim in ius vocabat, ei, cui htem intendebat, denuntiabat, ut ad Praetorem veniret: qui si parebat, Praetor adibatur, sin minus, qui vocabat, testem adducebat, eiusque auriculam vellebat, atque ita adversario iniciebat manum. Alioqui nisi antestatus esset,
manum inicere et ad Praetorem Iudicemque eum rapere non licebat, eratque iniuriarum actio adversus eum, qui secus fecerat, comparata. Plautus in Persa, Actu. 4. sc.
9. v. 10.
Do. Nonne antestaris? Sa. Tuan'ego causa, carnufex
Cuiquam Mertali libero aures atteram?
Virg. Eclogâ 6. v. 3.
------ ----- Cynthius aurem
Vellit et admonuit, etc.
vide quoque Horat. l. 1. Sat. 9. v. 76. Meminit eiusdem ritus Clemens quoque Alex. l. 5. Strom. facitque eo Lapillus antiquus Guidonis Laurini, cui insculpta erat manus atterens auriculam, cum hac inscript. MNHMONEYE i. e. Memor esto, uti refert Raevardus ad LL. XII. Tabb. c. 5. apud Car. du Fresne Glossar. Plura vide supra passim, inprimis ubi de Antestandiritu, ut et infra, in voce Auris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”